Liber Leviticus*

Caput 8: Versus 26

Canistro.LXX, canistrum: consummationis, quae est lingua Domini, quae praecipuam perfectamque doctrinam introduxit. Non enim venit solvere legem, sed adimplereMatth. 13.. Haec bene canistrum dicitur propter textum doctrinae ejus, cum multa in parabolis dixerat. Erat autem et ferculum et mensa totius doctrinae. Recte ergo de canistro consummationis mysticum panem proponit.Panem.Apostolicam doctrinam, legalemque, et propheticam. Lex enim, et prophetae, et apostoli memoriam ejus faciunt. Lex enim dicit:Hic est panis quem dedit vobis DominusExod. 26.. Propheta autem:Panis ejus dabitur,etc.Isa. 33.Prophetica autem et legalis doctrina minus nutriunt quam apostolica. Unde Paulus:Posuit Deus in ecclesia primum apostolos, deinde prophetasI Cor. 12.. Apostoli autem legis et prophetarum ducunt testimonia, per quae eis collyrida et lagana sunt subjecta.Et armumGREG. lib. I Regist., ep. 24.Sacerdos ex praecepto legis armum dextrum, etc., usque ad et in sequentibus Moyses dicit.
(* Traductions européennes)